- CELEUS
- CELEUSRex Eleusinae, pater Triptolemi, cui Ceres, quod esset ab illo excepta hospitiô, commonstravit omnem agriculturae rationem. Eius vilis et rusticana supellex abbit in provetbium, Virg. Georg. l. 1. v. 165.Virgea praeterea Celei, vilisque supellex.Schol. in Aristoph. Equit. De hoc sic Eusebius ad Num. 611. Eleusinae Celeus regnavit coaevus Triptolemo, quem Philochorus ait longâ navi ad urbes accedentem distribuisse frumenta, et ob id suspicionem dedisse, quod navis eius serpens pennatus fuerit. Eustathius in 2. Iliad. ait, Cephalum patrem fuisse Celei, et Celum Arcesii, qui Ulyssis avus fuit. Ex Orat. 1. Nazianzeni contra Iulian. elici potest, Celeum pertinuisse ad familiam Cereris; ait enim: Τας Δημήτρας, καὶ τοὺς Τριπτολέμους διηγούμενοι, καὶ τοὺς δράκοντας, ἔτι δὲ καὶ Κελεούς τε καὶ Ι᾿καρίους. Idem Orat. 2. Κατάβαλε Τριπτολέμους σου, καὶ τοὺς Κελεοὺς, καὶ τοὺς μυςτικοὺς δράκοντας. Et Orat. ad Sancta Lumina: Οὐ δὲ Κόρη τις ἡμῖν ἀρπάζεται, καὶ Δημήτηρ πλανᾶται, καὶ Κελεούς τινας ἐπειςάγει καὶ Τριπτολέμους καὶ δράκοντας.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.